Gaudeamus igitur

 

Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus (bis)
post iucumdam iuventutem
post molestam senectutem
nos habebit humus. (bis)

Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere? (bis)
Vadite ad superos,
transite ad inferos,
ubi iam fuere (bis)

Vita nostra brevis est, brevi finietur, (bis)
venit mors velociter,
rapit nos atrociter
nemini parcetur. (bis)

Vivat academia, vivant professores, (bis)
vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet,
semper sint in flore! (bis)

Vivant omnes virgines faciles, formosae (bis)
Vivant et mulieres,
tenerae, amabiles,
bonae, laboriosae! (bis)

Vivat et res publica et qui illam regit (bis)
vivat nostra civitas,
maecenatum caritas,
quae nos hic protegit (bis)

Pereat tristitia, pereant osores, (bis)
pereat diabolus,
patrie maledictus,
atque irrisores. (bis)